Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[9]
Itaque
mihi semper Peripateticorum Academiaeque consuetudo de omnibus rebus in contrarias partis1 disserendi
non ob eam causam solum placuit, quod aliter non
posset, quid in quaque re2 veri simile esset, inveniri,3
sed etiam quod esset ea maxuma dicendi exercitatio.
qua4 princeps usus est Aristoteles, deinde eum qui
secuti sunt. nostra autem memoria Philo, quem nos
frequenter audivimus, instituit alio tempore rhetorum
praecepta tradere, alio philosophorum: ad quam nos
consuetudinem a familiaribus nostris adducti in Tusculano, quod datum est temporis nobis, in eo consumpsimus. itaque cum ante meridiem dictioni operam dedissemus, sicut pridie feceramus, post meridiem5
in Academiam descendimus. in qua disputationem
habitam non quasi narrantes exponimus,6 sed eisdem7
fere verbis, ut actum disputatumque est.
Est igitur ambulantibus ad hunc modum8 sermo ille
nobis institutus et a tali9 quodam ductus10 exordio:
1 partes K1R1?ecorr.
2 re add. in mg. K2
3 invenire GK1 (~i2 aut c) RV1 (i Vrec)
4 qua G
5 meridie X (-di V me- ridi ach. G) meridiẽ K2Rc? cf. de orat.2, 367 et Usener, Jahrb f. Phil. 117 p. 79
6 exponemus V2
7 ex eisdem K (exp. 2 aut 1)
8 mundum V1
9 et ali V1 et tali Vc
10 ductus Crat. inductus cf. Brut. 21
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.